Deinceps addidit Dominus judicia quaedam, ad determinandas lites. Nos quidem non omnia sed congrua prosequimur, sic: Si emeris servum Hebraeum, qui jam scilicet servus non sit, septem annis serviet tibi, nisi jubilaeus intervenerit: septimo egredietur liber, et gratis, cum quali veste intraverit. Si habens uxorem cum uxore, et liberis exeat. Si dominus dederit ei uxorem, mulier cum filiis, quos fecerit, erunt domini. Quod si elegerit servus manere in servitute, offeret eum dominus diis, id est sacerdotibus praesentabit, et applicabitur ad ostium tabernaculi, et perforabit autem ejus subula, in signum perpetuae servitutis; eritque servus in saeculum, id est dum vivet, vel usque ad jubilaeum. Idem enim intelligendus est de ancilla.